- FLOREA Corona
- FLOREA Coronain capite convivarum. Esurie nempe sedata, siti excitatâ, poculisqueve ingestis ac epotis, huiusmodi coronae singulis convivarum exhiberi solitae sunt: quas serta quoqueve, item genialia serta, passim vocant Poetae. Iisdem pocula insuper, et ministri coronabantur, uti videre est supra, ubi de Convivialibus Coronis: pluribus vero apud C. Paschal. Coron. l. 2. c. 2. Nempe Floreae Coronae plerunqueve significant meros iocos, meram festivitatem, meros amores. Unde et impositae Virginum capitibus indices erant atqueve adeo auguria instantium nuptiarum. Claud dc Rapt. Proserp. l. 2. Carm. 34. v. 140.Nunc sociat folres, seseque ignara cornat,Augurium fatale tori ———Quod inde factum, quia prisco aevo com soluta, et libera virginitatis erat signum, ut ex vett. monumentis apparet; itaqueve coacta, et coronata praesentis iam aut saltem imminentis laetitiae coniugalis indicium habebatur Scindebantur autem ab amantibus, ac detrahebantur, nisi sponte defluerent, inprimis apud eos, qui luxuriem sectabantur. Unde Horat. Tyndaridem invitans ad convivium, Carm. l. 1. Od. 17. v. ult. iubet illam securam esse, nec Cyrum metuere, nc——— Stindat haerentem coronamCrinibus ———Imo et suas ipsorummet coronas nonnumquam minutatim discerpebant amantes, cum aut iam facti esient votorum compotes, aut in eo, ut amoribus potirentur, ut discimus ex Theocrito Idyllio 3. Qua de re Tull. Tuscul. Quaest. l. 5. Iam ipsae defluebant coronae. i. e. ventum erat ad eam partem convivii, quâ in liberiores iri solebat iocos: qui plerunqueve incipiebant a defluxu coronarum. Quippe hae eo artificio nectebantur, unguentisque insuper irrorabantur, ut facile folia floresque defluerent. Quod si non fluerent, tunc scindebantur, ut dictum. Atqueve hinc factum ut fioreas coronas viris gravibus ac Philosophisindignas censeat Plutarch. in Sympes. Interim et Ducibus illas convenite, Ovid. innuit de Ponto l. 3. v. 448. et Diis Deabusque excipiendis flores adhibitos, docet Athen. l. 15. Sed et urnas mortuorum, sepulchraqueve, et rogos, iis coronari consuevisse. dicemus infra, ubi de Mortuis. Mart. l. 1. Epigr. 89. Plura vero hanc in rem vide apud praefatum Paschal. passim, in Coron. libb.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.